Te Deum laudámus:
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem
omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli,
tibi Cæli et univérsæ Potestátes:
tibi Chérubim et Séraphim
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra
majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus
Apostolórum chorus,
te Prophetárum
laudábilis númerus,
te Mártyrum candidátus
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem
imménsæ majestátis;
venerándum tuum verum
et únicum Fílium;
Sanctum quoque
Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ,
Christe.
Tu Patris
sempitérnus es Fílius.
Tu ad liberándum susceptúrus hóminem,
non horruísti Vírginis úterum.
Tu devícto mortis acúleo,
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes,
in glória Patris.
Judex créderis
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni,
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis
in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine,
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos,
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies
benedícimus te.
Et laudámus nomen tuum in sǽculum,
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine,
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi:
non confúndar in ætérnum.